PEDIAEI

PEDIAEI
PEDIAEI
secundi ordinis, in regione Attica, quibus secundum solonis leges praefuit Lycurgus. Dicti sunt Graec. πεδιεῖς, quod in medio civitatis adeoque in planitie habitarent, quemadmodum Diacrii vocabantur ἐζ ἄςτεος, ut loquitur Diogenes Laertius in Solone, qui superiorem Urbis partem incolebunt: Paralti vero reliqui, qui littori viciniores erant. His inter se de regimine concertantibus, cum Diacrii ad Democratiam in clinarent, ut docet Plut. in Solon. in Oligarchiam Pediaet propen derent, Paralii vero ex utraque mixtum Reip. statum sectarentur, controversiae Arbeiter electus Solon pristinô Civium discrimine obliteratô, eos in 4. novas classes divisit, Pentaco siomedimnos. Equites, Zeugitas et Thetas, pro facultatum censusque ratione: e quibus ad munera publica tribus prioribus admissis, ultim os velut proletarios ac censos capite plane ab omni Reip. administratione, exclusit. Vide Franc. Rossaeum Archaeologiae Atticae l. 1. c. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • ATHENARUM Urbs — alter Graeciae ocellus. Et quidem Graeciam in meditullio terrae, in Graeciae medio Atticam sitam esse, huius umbilicum obtinere Athenas, refert Aristides in Panath. p. 171. 172. Condita fuit urbs in excelsa rupe, a Cecrope, cuius nomen primo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OLIGARCHIA — vitium est Rei publicae, quô Imperium ad utilitatem paucorum, divitum scilicet, omnia confert: In hoc degenerat quandoque Aristocratia. in qua Res publica a viris secundum electionem iustissimis atque prudentissimis aequaliter administratur. Sic… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHILOMBROTUS — Archon Atheniensis Olymp. 46. cuius annô secundô Pediaei Diacrii et Patalii, seditionem novam propter aeris alieni, quô demersi erant, magnitudinem; Athenis excltârunt; cui malo, cum finis nullus appareret, Soloni, civi Atheniensi seditio… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”